| XXII | |
| Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos, | 3.22.1 |
| Tulle, Propontiaca qua fluit isthmos aqua, | |
| Dindymis et sacra fabricata in vite Cybebe, | |
| raptorisque tulit quae via Ditis equos? | |
| si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes, | 5 |
| nec desiderio, Tulle, movere meo, | |
| si tibi olorigeri visendast ora Caystri, | 15 |
| et quae serpentis temperat unda vias; | |
| tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem, | 7 |
| sectaque Persea Phorcidos ora manu, | |
| Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa | |
| Herculis Antaeique, Hesperidumque choros; | 10 |
| tuque tuo Colchum propellas remige Phasim, | |
| Peliacaeque trabis totum iter ipse legas, | |
| qua rudis Argoa natat inter saxa columba | |
| in faciem prorae pinus adacta novae: | |
| omnia Romanae cedent miracula terrae. | 17 |
| natura hic posuit, quidquid ubique fuit. | |
| armis apta magis tellus quam commoda noxae: | |
| Famam, Roma, tuae non pudet historiae. | 20 |
| nam quantum ferro tantum pietate potentes | |
| stamus: victricis temperat ira manus. | |
| hic, Anio Tiburne, fluis, Clitumnus ab Umbro | |
| tramite, et aeternum Marcius umor opus, | |
| Albanus lacus et foliis Nemorensis abundans, | 25 |
| potaque Pollucis nympha salubris equo. | |
| at non squamoso labuntur ventre cerastae, | |
| Itala portentis nec furit unda novis; | |
| non hic Andromedae resonant pro matre catenae, | |
| nec tremis Ausonias, Phoebe fugate, dapes, | 30 |
| nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes | |
| exitium nato matre movente suo; | |
| Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae, | |
| nec solvit Danaas subdita cerva rates; | |
| cornua nec valuit curvare in paelice Iuno | 35 |
| aut faciem turpi dedecorare bove; | |
| * * * | 36a |
| arboreasque cruces Sinis, et non hospita Grais | 37 |
| saxa, et curtatas in fera fata trabes. | |
| haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes, | |
| hic tibi pro digna gente petendus honos, | 40 |
| hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum | |
| spes et venturae coniugis aptus amor. |