| XXIII | |
| Ergo tam doctae nobis periere tabellae, | 3.23.1 |
| scripta quibus pariter tot periere bona! | |
| has quondam nostris manibus detriverat usus, | |
| qui non signatas iussit habere fidem. | |
| illae iam sine me norant placare puellas, | 5 |
| et quaedam sine me verba diserta loqui. | |
| non illas fixum caras effecerat aurum: | |
| vulgari buxo sordida cera fuit. | |
| qualescumque mihi semper mansere fideles, | |
| semper et effectus promeruere bonos. | 10 |
| forsitan haec illis fuerunt mandata tabellis: | |
| 'irascor, quoniam's, lente, moratus heri. | |
| an tibi nescio quae visast formosior? an tu | |
| non bona de nobis crimina ficta iacis?' | |
| aut dixit: 'venies hodie, cessabimus una: | 15 |
| hospitium tota nocte paravit Amor,' | |
| et quaecumque volens reperit non stulta puella | |
| garrula, cum blandis dicitur hora dolis. | |
| me miserum, his aliquis rationem scribit avarus | |
| et ponit duras inter ephemeridas! | 20 |
| quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro: | |
| quis pro divitiis ligna retenta velit? | |
| i puer, et citus haec aliqua propone columna, | |
| et dominum Esquiliis scribe habitare tuum. |