| Nihil agere semper infelici est optimum. | N.1 |
| Nihil peccant oculi, si animus oculis imperat. | |
| Nihil proprium ducas, quidquid mutari potest. | |
| Non cito perit ruina, qui rimam timet. | |
| Nullus est tam tutus quaestus, quam quod habeas parcere. | 5 |
| Nescias quid optes aut quid fugias: ita ludit dies. | |
| Numquam periclum sine periclo uincitur. | |
| Nulla tam bona est fortuna, de qua nihil possis queri. | |
| Nusquam melius morimur homines quam ubi libenter uiximus. | |
| Negandi causa auarum numquam deficit. | 10 |
| Naturam abscondit cum improbus recte facit. | |
| Non turpis est cicatrix quam uirtus parit. | |
| Numquam ubi diu fuit ignis defecit uapor. | |
| Necesse est minima maximorum esse initia. | |
| Non corrigit sed laedit qui inuitum regit. | 15 |
| Nimia concedendo interdum fit stultitia * * * | |
| Nihil magis amat cupiditas quam quod non licet. | |
| Nisi uindices delicta improbitatem adiuues. | |
| Nulli facilius quam malo inuenies parem. | |
| Nihil non acerbum prius quam maturum fuit. | 20 |
| Nocere posse et nolle laus amplissima est. | |
| Non uincitur sed uincit, qui cedit suis. | |
| Necessitas dat legem, non ipsa accipit. | |
| Nescio quid agitat, cum bonum imitatur malus. | |
| Nulla hominum maior poena est quam infelicitas. | 25 |
| Non nouit uirtus calamitati cedere. | |
| Necessitas ab homine quae uult impetrat. | |
| Necessitati quodlibet telum utile est. | |
| Nocere casus non solet constantiae. | |
| Non pote non sapere qui se stultum intellegit. | 30 |
| Necessitas egentem mendacem facit. | |
| Non facile solus serues quod multis placet. | |
| Necessitas quod poscit nisi des eripit. | |
| Nocens precatur, innocens irascitur. | |
| Nec uita nec fortuna propria est hominibus. | 35 |
| Non semper aurem facilem habet Felicitas. | |
| Numquam non miser est qui quod timeat cogitat. | |
| Ni qui scit facere insidias nescit metuere. | |
| Negat sibi ipse, qui quod difficile est petit. | |
| Nimium altercando ueritas amittitur. | 40 |
| Nullo in loco male audit misericordia. | |
| Necessitas quod celat, frustra quaeritur. | |
| Necessitas quam pertinax regnum tenet. | |
| Nemo inmature moritur, qui moritur miser. | |
| Nocentem qui defendit, sibi crimen parit. | 45 |
| Nihil non aut lenit aut domat diuturnitas. | |
| Nihil turpe ducas pro salutis remedio. | |
| Noli contemnere ea, quae summos subleuant. | |
| Nihil aliud scit necessitas quam uincere. | |
| Nemo timendo ad summum peruenit locum. | 50 |
| Nisi per te sapias frustra sapientem audias. | |
| Necessitati sapiens nihil umquam negat. | |
| Non facile de innocente crimen fingitur. | |
| Nimium boni est in morte cum nihil sit mali. | |
| Ni gradus seruetur, nulli tutus est summus locus. | 55 |
| Nihil est miserius, quam ubi pudet quod feceris. | |
| Nec mortem effugere quisquam nec amorem potest. | |
| Necessitatem ferre non flere addecet. | |
| Nusquam facilius culpa quam in turba latet. | |
| Non leue beneficium praestat qui breuiter negat. | 60 |
| Non est beatus, esse se qui non putat. |