| Probus libertus sine natura est filius. | P.1 |
| Prodesse qui uult nec potest aeque, est miser. | |
| Pericla timidus etiam quae non sunt uidet. | |
| Pudor doceri non potest, nasci potest. | |
| Plus est quam poena sine spe miserum uiuere. | 5 |
| Pudorem alienum qui eripit perdit suum. | |
| Patientia animi occultas diuitias habet. | |
| Peiora multo cogitat mutus dolor. | |
| Pecunia * * * regimen est rerum omnium. | |
| Pudor dimissus numquam redit in gratiam. | 10 |
| Perdendi finem nemo nisi egestas facit. | |
| Poena ad malum serpendo cum properat uenit. | |
| Plus est quam poena iniuriae succumbere. | |
| Pro medicina est dolor, dolorem qui necat. | |
| Patiens et fortis se ipsum felicem facit. | 15 |
| Prospicere in pace oportet, quod bellum iuuet. | |
| Parens iratus in se est crudelissimus. | |
| Perdit non donat qui dat nisi sit memoria. | |
| †Probe delicta. cum legas deteras. | |
| Pars benefici est quod petitur si belle neges. | 20 |
| Properare in iudicando est crimen quaerere. | |
| Populi est mancipium, quisquis patriae est utilis. | |
| Per quae sis tutus, illa semper cogites. | |
| Perfugere ad inferiorem se ipsum est tradere. | |
| Peccatum amici ueluti tuum recte putes. | 25 |
| Potens misericors publica est felicitas. | |
| Praesens est semper, absens qui se ulciscitur. | |
| Perfacile quod uota imperant felix facit. | |
| Poenam moratur improbus, non praeterit. | |
| Perdidisse honeste mallem quam accepisse turpiter. | 30 |
| Paucorum est intellegere quid †det deus. | |
| Perenne coniugium animus non corpus facit. | |
| Pereundi scire tempus assidue est mori. | |
| Potenti irasci sibi periclum est quaerere. | |
| Peccare pauci nolunt nulli nesciunt. | 35 |
| Paucorum improbitas est multorum calamitas. | |
| Pro dominis peccare etiam uirtutis loco est. | |
| Patiendo multa, uenient, quae nequeas pati. | |
| Paratae lacrimae insidias non fletum indicant. | |
| Peccatum extenuat qui celeriter corrigit. | 40 |
| Pudorem habere seruitus quodammodo est. | |
| †Potest ultus in aduersis numquam felicitas. | |
| Prudentis uultus etiam sermonis loco est. | |
| Probo beneficium qui dat ex parte accipit. | |
| Pudor si quem non flectit, non frangit timor. | 45 |
| Poena alleuatur ubi relaxatur dolor. | |
| Plures tegit fortuna, quam tutos facit. | |
| Post calamitatem memoria alia est calamitas. | |
| Probo bona fama maxima est hereditas. | |
| Pericla qui audet ante uincit quam accipit. | 50 |
| Perpetuo uincit qui utitur clementia. | |
| Plures amicos mensa quam mens concipit. | |
| Prudentis est irasci nec sero et semel. | |
| Per quem sis clarus illi quod sis imputes. | |
| Poenae sat est qui laesit supplex uenit. | 55 |