| Ratione non ui uincenda adolescentia est. | R.1 |
| Rei nulli prodest mora nisi iracundiae. | |
| Reus innocens fortunam, non teste timet. | |
| Rarum esse oportet, quod diu carum uelis. | |
| Rapere est accipere, quod non possis reddere. | 5 |
| Regnat non regitur, qui nihil nisi quod uult facit. | |
| Riualitatem non amat uictoria. | |
| Ruborem amico excutere amicum est perdere. | |
| Rex esse nolim, ut esse crudelis uelim. | |
| Res quanto est maior, tanto est insidiosior. | 10 |
| Roganti melius quam imperanti pareas. | |
| Respicere nihil consueuit iracundia. | |
| Rapere est non petere, quicquid inuito auferas. | |
| Remedium frustra est contra fulmen quaerere. | |
| Rogare officium seruitus quodam modo est. | 15 |
| Reddit, non perdit, †qui quod alienum erat persoluit. |