| [Semper iratus plus se posse putat quam possit.] | S.1 |
| Spes est salutis, ubi hominem obiurgat pudor. | |
| Suadere primum, dein corrigere beniuoli est. | |
| Sapiens contra omnes arma fert, cum cogitat. | |
| Sanctissimum est meminisse, cui te debeas. | 5 |
| Stulti timent fortunam, sapientes ferunt. | |
| Sensus, non aetas inuenit sapientiam. | |
| Semper beatam se putat benignitas. | |
| †Sapiens semper quiescendi dat locum iniuriae. | |
| Solet esse in dubiis pro consilio temeritas. | 10 |
| Semper consilium tunc deest cum opus est maxime. | |
| Sapiens cum petitur si tacet grauiter negat. | |
| Semper plus metuit animus ignotum malum. | |
| Secunda in paupertate fortuna est fides. | |
| Si nihil uelis timere, metuas omnia. | 15 |
| Summissum imperium non tenet uires suas. | |
| Secundus est a matre nutricis dolor. | |
| Sibi supplicium ipse dat, quem admissi poenitet. | |
| Suum sequitur lumen semper innocentia. | |
| Stultum est ulcisci uelle alium poena sua. | 20 |
| Sibi primum auxilium eripere est leges tollere. | |
| Suis qui nescit parcere, inimicis fauet. | |
| Sine dolore est uulnus, quod ferendum est cum uictoria. | |
| Semper metuendo sapiens euitat malum. | |
| Stultum est queri de aduersis, ubi culpa est tua. | 25 |
| Solet hora, quod multi anni abstulerunt, reddere. | |
| Spina etiam grata est, ex qua spectatur rosa. | |
| Stultum est uicinum uelle ulcisci incendio. | |
| Stultum facit fortuna, quem uult perdere. | |
| Spes inopem, res auarum, mors miserum leuat. | 30 |
| Se damnat iudex, innocentem qui opprimit. | |
| Sibi ipsa improbitas cogit fieri iniuriam. | |
| Satis est beatus, qui potest cum uult mori. | |
| Solet sequi laus, cum uiam fecit labor. | |
| Socius fit culpae, qui nocentem subleuat. | 35 |
| Suspicio sibi ipsa riuales parit. | |
| Semper metuendum, quicquid irasci potest. | |
| Seditio ciuium hostium est occasio. | |
| Salutis causa bene fit homini iniuria. | |
| Stultitia est insectari, quem di diligunt. | 40 |
| Sat magna usura est pro beneficio memoria. | |
| Sero in periclis est consilium quaerere. | |
| Sua seruat qui salua esse uult communia. | |
| Satis est superare inimicum, nimium est perdere. | |
| Suspiciosus omnium damnat fidem. | 45 |
| Suspicio probatis tacita iniuria est. | |
| Superari a superiore pars est gloriae. | |
| Supplicem hominem opprimere, uirtus non est, sed crudelitas. | |
| Sat est disertus, pro quo loquitur ueritas. |