| Thesaurum in sepulchro ponit, qui senem heredem facit. | T.1 |
| Taciturnitas stulto homini pro sapientia est. | |
| Tam deest auaro quod habet quam quod non habet. | |
| Tarde sed grauiter sapiens * * * irascitur. | |
| Tuti sunt omnes unus ubi defenditur. | 5 |
| Temptando cuncta caeci quoque tuto ambulant. | |
| Tam de se iudex iudicat quam de reo. |