| Inferior rescit, quicquid peccat superior. | I.1 |
| Inimicum ulcisci uitam accipere est alteram. | |
| Inuitum cum retineas, exire incites. | |
| Ingenuitatem laedas, cum indignum roges. | |
| In nullum auarus bonus est, in se pessimus. | 5 |
| Inopi beneficium bis dat, qui dat celeriter. | |
| Inopiae desunt multa, auaritiae omnia. | |
| Instructa inopia est in diuitiis cupiditas. | |
| Inuitat culpam qui peccatum praeterit. | |
| Iucundum nihil est, nisi quod reficit uarietas. | 10 |
| Ingenuitas non recipit contumeliam. | |
| Inritare est calamitatem, cum te felicem uoces. | |
| Inpune pecces in eum, qui peccat prior. | |
| Ingratus unus omnibus miseris nocet. | |
| In miseria uita etiam contumelia est. | 15 |
| Ita amicum habeas, posse ut facile fieri hunc inimicum putes. | |
| Inuidiam ferre aut fortis aut felix potest. | |
| In amore semper mendax iracundia est. | |
| Inuidia tacite sed inimice irascitur. | |
| Iratum breuiter uites, inimicum diu. | 20 |
| Iniuriarum remedium est obliuio. | |
| Iracundiam qui uincit, hostem superat maximum. | |
| †Iactum tacendum crimen facias acrius. | |
| In malis sperare bene nisi innocens nemo solet. | |
| In iudicando criminosa est celeritas. | 25 |
| Inimicum quamuis humilem docti est metuere. | |
| In calamitoso risus etiam iniuria est. | |
| Iudex damnatur ubi nocens absoluitur. | |
| Ignoscere hominum est, ubi pudet cui ignoscitur. | |
| In rebus dubiis plurimi est audacia. | 30 |
| Illo nocens se damnat, quo peccat die. | |
| Ita crede amico, ne sit inimico locus. | |
| Iratus etiam facinus consilium putat. | |
| Inuidia id loquitur, quod uidet non quod subest. | |
| Iniuriam aures facilius quam oculi ferunt. | 35 |
| Iacet omnis uirtus, fama nisi late patet. | |
| Ignis calorem suum etiam in ferro tenet. | |
| In uenere semper certat dolor et gaudium. | |
| In amore forma plus ualet quam auctoritas. | |
| Ingrata sunt beneficia, quibus comes est metus. | 40 |
| Inprudens peccat, quem peccati paenitet. | |
| Inertia indicatur, cum fugitur labor. | |
| Iratus cum ad se rediit sibi tum irascitur. | |
| In amore semper causa damni quaeritur. | |
| Iucunda macula est ex inimici sanguine. | 45 |
| In uenere semper dulcis est dementia. | |
| In misero facile fit potens iniuria. | |
| Interdum habet stultitiae partem facilitas. | |
| Inertia est laboris excusatio. | |
| Iniuriam facilius facias quam feras. | 50 |
| Iratus nihil non criminis loquitur loco. | |
| Incertus animus remedium est sapientiae. | |
| In turpi re peccare bis delinquere est. | |
| Ingenuus animus non fert uocis uerbera. | |
| Iniuriam ipse facias ubi non uindices. | 55 |
| Is minimum eget mortalis, qui minimum cupit. | |
| Inimici ad animum nullae conueniunt preces. | |
| Inimico extincto exitium lacrimae non habent. | |
| Ibi semper est uictoria, ubi concordia est. | |
| Iter est, quacumque dat prior uestigium. | 60 |
| Ibi pote ualere populus, ubi leges ualent. | |
| †Inuectibe uocis numquam libertas tacet. | |
| Inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit. |