| CATILINAE CONIVRATIO | |
| Omneis homines, qui sese student praestare ceteris | 1.1.1 |
| animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio | |
| transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri | |
| oboedientia finxit. sed nostra omnis vis in animo et | 2.1 |
| corpore sita est: animi imperio, corporis servitio ma- | |
| gis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum be- | |
| luis commune est. quo mihi rectius videtur ingeni quam | 3.1 |
| virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa | |
| qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume | |
| longam efficere. nam divitiarum et formae gloria fluxa | 4.1 |
| atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. | |
| Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine | 5.1 |
| corporis an virtute animi res militaris magis proce- | |
| deret. nam et prius quam incipias consulto, et ubi con- | 6.1 |
| sulueris mature facto opus est. ita utrumque per se | 7.1 |
| indigens alterum alterius auxilio eget. igitur initio | 2.1.1 |
| reges—nam in terris nomen imperi id primum fuit— | |
| divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam | |
| tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua quoi- | |
| que satis placebant. postea vero quam in Asia Cyrus, | 2.1 |
| in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis | |
| atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam | |
| belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio | |
| putare, tum demum periculo atque negotiis conpertum | 5 |
| est in bello plurumum ingenium posse. quod si regum | 3.1 |
| atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello | |
| valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae | |
| haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri | |
| omnia cerneres. nam imperium facile iis artibus | 4.1 |
| retinetur, quibus initio partum est. verum ubi pro labore | 5.1 |
| desidia, pro continentia et aequitate lubido atque super- | |
| bia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. ita | 6.1 |
| imperium semper ad optumum quemque a minus bono | |
| transfertur. |