Quae homines arant navigant aedificant, virtuti omnia
|
2.7.1
|
parent. sed multi mortales, dediti ventri atque somno, in-
|
8.1
|
docti incultique vitam sicuti peregrinantes transigere;
|
|
quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima
|
|
oneri fuit. eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo,
|
|
quoniam de utraque siletur. verum enim vero is demum
|
9.1
|
mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio
|
|
intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam
|
|
quaerit.
|
|
Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter osten-
|
5
|
dit. pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene
|
3.1.1
|
dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum
|
|
fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere,
|
|
multi laudantur. ac mihi quidem, tametsi haudquaquam
|
2.1
|
par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum,
|
|
tamen in primis arduom videtur res gestas scribere:
|
|
primum quod facta dictis exequenda sunt; dein quia
|
|
plerique quae delicta reprehenderis malevolentia et
|
5
|
invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria
|
|
bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat,
|
|
aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis
|
|
ducit.
|
|
Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio
|
3.1
|
ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa
|
|
fuere. nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute
|
|
audacia largitio avaritia vigebant. quae tametsi animus
|
4.1
|
aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter
|
|
tanta vitia inbecilla aetas ambitione conrupta tenebatur;
|
|
ac me, quom ab relicuorum malis moribus dissentirem,
|
5.1
|
nihilo minus honoris cupido eadem quae ceteros fama
|
|
atque invidia vexabat. igitur ubi animus ex multis
|
4.1.1
|
miseriis atque periculis requievit et mihi relicuam
|
|
aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit
|
|
consilium socordia atque desidia bonum otium con-
|
|
terere, neque vero agrum colundo aut venando, ser-
|
5
|
vilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo
|
2.1
|
incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem
|
|
regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut
|
|
quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo
|
|
magis quod mihi a spe metu partibus rei publicae
|
5
|
animus liber erat.
|
|