| Igitur de Catilinae coniuratione quam verissume | 4.3.1 |
| potero paucis absolvam; nam id facinus in primis ego | 4.1 |
| memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. | |
| de quoius hominis moribus pauca prius explananda | 5.1 |
| sunt, quam initium narrandi faciam. | |
| L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et | 5.1.1 |
| animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. huic ab | 2.1 |
| adulescentia bella intestina caedes rapinae discordia | |
| civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. | |
| corpus patiens inediae algoris vigiliae, supra quam | 3.1 |
| quoiquam credibile est. animus audax subdolus varius, | 4.1 |
| quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni ad- | |
| petens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis elo- | |
| quentiae, sapientiae parum. vastus animus inmoderata | 5.1 |
| incredibilia nimis alta semper cupiebat. hunc post do- | 6.1 |
| minationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei | |
| publicae capiundae; neque id quibus modis adseque- | |
| retur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habe- | |
| bat. agitabatur magis magisque in dies animus ferox | 7.1 |
| inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utra- | |
| que iis artibus auxerat, quas supra memoravi. incita- | 8.1 |
| bant praeterea conrupti civitatis mores, quos pessuma | |
| ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexa- | |
| bant. |