| Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civi- | 5.9.1 |
| tatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis insti- | |
| tuta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publi- | |
| cam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim in- | |
| mutata ex pulcherruma <atque optuma> pessuma ac | 5 |
| flagitiosissuma facta sit, disserere. | |
| Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque | 6.1.1 |
| habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus | |
| incertis vagabantur, et cum his Aborigines, genus ho- | |
| minum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque | |
| solutum. hi postquam in una moenia convenere, dispari | 2.1 |
| genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incre- | |
| dibile memoratu est quam facile coaluerint: <ita brevi | |
| multitudo divorsa atque vaga concordia civitas facta | |
| erat>. sed postquam res eorum civibus moribus agris | 3.1 |
| aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti | |
| pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta | |
| est. igitur reges populique finitumi bello temptare, | 4.1 |
| pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi | |
| a periculis aberant. at Romani domi militiaeque intenti | 5.1 |
| festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam | |
| ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. post | |
| ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis | |
| auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis be- | 5 |
| neficiis amicitias parabant. imperium legitumum, nomen | 6.1 |
| imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis | |
| infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae | |
| consultabant: hi vel aetate vel curae similitudine patres | |
| appellabantur. post ubi regium imperium, quod initio | 7.1 |
| conservandae libertatis atque augendae rei publicae | |
| fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, | |
| inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi | |
| fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam | 5 |
| insolescere animum humanum. |