| Sed ea tempestate coepere se quisque magis extol- | 7.1.1 |
| lere magisque ingenium in promptu habere. nam regi- | 2.1 |
| bus boni quam mali suspectiores sunt, semperque iis | |
| aliena virtus formidulosa est. sed civitas incredibile | 3.1 |
| memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit: | |
| tanta cupido gloriae incesserat. iam primum iuventus, | 4.1 |
| simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum | |
| militiae discebat, magisque in decoris armis et milita- | |
| ribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem | |
| habebant. igitur talibus viris non labor insolitus, non | 5.1 |
| locus ullus asper aut arduos erat, non armatus hostis | |
| formidulosus: virtus omnia domuerat. sed gloriae | 6.1 |
| maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem | |
| ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus | |
| faceret, properabat. eas divitias, eam bonam famam | |
| magnamque nobilitatem putabant. laudis avidi, pecuniae | 5 |
| liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas | |
| volebant. memorare possum, quibus in locis maxumas | 7.1 |
| hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, | |
| quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res | |
| longius nos ab incepto traheret. | |
| Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res | 8.1.1 |
| cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat ob- | |
| scuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, | 2.1 |
| satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto mi- | |
| nores tamen quam fama feruntur. sed quia provenere | 3.1 |
| ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem | |
| Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. ita eorum | 4.1 |
| qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis | |
| potuere extollere praeclara ingenia. at populo Romano | 5.1 |
| numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque | |
| maxume negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore | |
| exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab | |
| aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare | 5 |
| malebat. |