| Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; con- | 9.1.1 |
| cordia maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque | |
| apud eos non legibus magis quam natura valebat. iur- | 2.1 |
| gia discordias simultates cum hostibus exercebant, cives | |
| cum civibus de virtute certabant. in suppliciis deorum | |
| magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. duabus | 3.1 |
| his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat aequitate, | |
| seque remque publicam curabant. quarum rerum ego | 4.1 |
| maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius | |
| vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem | |
| pugnaverant quique tardius revocati proelio excesse- | |
| rant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere | 5 |
| ausi erant; in pace vero quod beneficiis magis quam | 5.1 |
| metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere | |
| quam persequi malebant. | |
| Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges | 10.1.1 |
| magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes | |
| vi subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe | |
| interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire for- | |
| tuna ac miscere omnia coepit. qui labores, pericula, | 2.1 |
| dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium | |
| divitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. | |
| igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit: ea | 3.1 |
| quasi materies omnium malorum fuere. namque avaritia | 4.1 |
| fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro | |
| his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia | |
| venalia habere edocuit. ambitio multos mortalis falsos | 5.1 |
| fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua | |
| promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, | |
| sed ex commodo aestumare, magisque voltum quam | |
| ingenium bonum habere. haec primo paulatim crescere, | 6.1 |
| interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia | |
| invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque | |
| optumo crudele intolerandumque factum. |