| Sed primo magis ambitio quam avaritia animos ho- | 11.1.1 |
| minum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem | |
| erat. nam gloriam honorem imperium bonus et ignavos | 2.1 |
| aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia | |
| bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. ava- | 3.1 |
| ritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens con- | |
| cupivit: ea quasi venenis malis inbuta corpus animum- | |
| que virilem effeminat, semper infinita <et> insatiabilis | |
| est, neque copia neque inopia minuitur. sed postquam | 4.1 |
| L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos | |
| eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, | |
| alius agros cupere, neque modum neque modestiam | |
| victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora | 5 |
| facere. huc adcedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in | 5.1 |
| Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem | |
| maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. loca | |
| amoena, voluptaria facile in otio ferocis militum animos | |
| molliverant: ibi primum insuevit exercitus populi | 6.1 |
| Romani amare potare, signa tabulas pictas vasa caelata | |
| mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, | |
| sacra profanaque omnia polluere. igitur ii milites, post- | 7.1 |
| quam victoriam adepti sunt, nihil relicui victis fecere. | |
| quippe secundae res sapientium animos fatigant: ne illi | 8.1 |
| conruptis moribus victoriae temperarent. |