| Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria | 12.1.1 |
| imperium potentia sequebatur, hebescere virtus, pau- | |
| pertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci | |
| coepit. igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque ava- | 2.1 |
| ritia cum superbia invasere: rapere consumere, sua | |
| parvi pendere, aliena cupere, pudorem pudicitiam, | |
| divina atque humana promiscua, nihil pensi neque | |
| moderati habere. operae pretium est, quom domos atque | 3.1 |
| villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, | |
| visere templa deorum, quae nostri maiores, religio- | |
| sissumi mortales, fecere. verum illi delubra deorum | 4.1 |
| pietate, domos suas gloria decorabant, neque victis quic- | |
| quam praeter iniuriae licentiam eripiebant. at hi contra, | 5.1 |
| ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea | |
| sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant: | |
| proinde quasi iniuriam facere, id demum esset imperio | |
| uti. nam quid ea memorem, quae nisi iis qui videre | 13.1.1 |
| nemini credibilia sunt, a privatis compluribus subvorsos | |
| montis, maria constrata esse? quibus mihi videntur ludi- | 2.1 |
| brio fuisse divitiae: quippe quas honeste habere licebat, | |
| abuti per turpitudinem properabant. sed lubido stupri ga- | 3.1 |
| neae ceterique cultus non minor incesserat: viri mulie- | |
| bria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; | |
| vescendi causa terra marique omnia exquirere; dormire | |
| prius quam somni cupido esset; non famem aut sitim, | 5 |
| neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia | |
| luxu antecapere. haec iuventutem, ubi familiares opes | 4.1 |
| defecerant, ad facinora incendebant: animus inbutus | 5.1 |
| malis artibus haud facile lubidinibus carebat; eo pro- | |
| fusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus | |
| erat. |