| In tanta tamque conrupta civitate Catilina, id quod | 14.1.1 |
| factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque faci- | |
| norum circum se tamquam stipatorum catervas habe- | |
| bat. nam quicumque inpudicus adulter ganeo manu | 2.1 |
| ventre pene bona patria laceraverat, quique alienum | |
| aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redi- | |
| meret, praeterea omnes undique parricidae sacrilegi | 3.1 |
| convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad | |
| hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine | |
| civili alebat, postremo omnes quos flagitium egestas | |
| conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi fami- | 5 |
| liaresque erant. quod si quis etiam a culpa vacuos in | 4.1 |
| amicitiam eius inciderat, cottidiano usu atque inlecebris | |
| facile par similisque ceteris efficiebatur. sed maxume | 5.1 |
| adulescentium familiaritates adpetebat: eorum animi | |
| molles etiam et [aetate] fluxi dolis haud difficulter capie- | |
| bantur. nam ut quoiusque studium ex aetate flagrabat, | 6.1 |
| aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari; | |
| postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, | |
| dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. scio fuisse | 7.1 |
| nonnullos, qui ita existumarent iuventutem, quae domum | |
| Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam | |
| habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod quoiquam | |
| id conpertum foret, haec fama valebat. | 5 |
| Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra | 15.1.1 |
| fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia | |
| huiusce modi contra ius fasque. postremo captus amore | 2.1 |
| Aureliae Orestillae, quoius praeter formam nihil um- | |
| quam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat | |
| timens privignum adulta aetate, pro certo creditur ne- | |
| cato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. quae | 3.1 |
| quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus | |
| maturandi. namque animus inpurus, dis hominibusque | 4.1 |
| infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: | |
| ita conscientia mentem excitam vastabat. igitur colos | 5.1 |
| exanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus: | |
| prorsus in facie voltuque vecordia inerat. |