| Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlexerat, | 16.1.1 |
| multis modis mala facinora edocebat. ex illis testis | 2.1 |
| signatoresque falsos commodare; fidem fortunas peri- | |
| cula vilia habere; post ubi eorum famam atque pu- | |
| dorem adtriverat, maiora alia imperabat. si causa | 3.1 |
| peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus | |
| insontis sicuti sontis circumvenire iugulare: scilicet | |
| ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito | |
| potius malus atque crudelis erat. | 5 |
| His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod | 4.1 |
| aes alienum per omnis terras ingens erat et quod pleri- | |
| que Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et vic- | |
| toriae veteris memores civile bellum exoptabant, oppri- | |
| mundae rei publicae consilium cepit. in Italia nullus | 5.1 |
| exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum ge- | |
| rebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil | |
| sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea | |
| prorsus opportuna Catilinae. | 5 |
| Igitur circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Fi- | 17.1.1 |
| gulo consulibus primo singulos appellare; hortari alios, | |
| alios temptare; opes suas, inparatam rem publicam, | |
| magna praemia coniurationis docere. ubi satis explorata | 2.1 |
| sunt quae voluit, in unum omnis convocat, quibus | |
| maxuma necessitudo et plurumum audaciae inerat. eo | 3.1 |
| convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autro- | |
| nius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus. P. et Ser. Sullae | |
| Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, | |
| L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine | 4.1 |
| M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, | |
| C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis | |
| domi nobiles. erant praeterea complures paulo occultius | 5.1 |
| consili huiusce participes nobiles, quos magis domi- | |
| nationis spes hortabatur quam inopia aut alia ne- | |
| cessitudo. ceterum iuventus pleraque, sed maxume | 6.1 |
| nobilium Catilinae inceptis favebat: quibus in otio vel | |
| magnifice vel molliter vivere copia erat; incerta pro | |
| certis, bellum quam pacem malebant. fuere item ea | 7.1 |
| tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non | |
| ignarum eius consili fuisse: quia Cn. Pompeius, invisus | |
| ipsi, magnum exercitum ductabat, quoiusvis opes vo- | |
| luisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, | 5 |
| si coniuratio valuisset, facile apud illos principem | |
| se fore. |