| Sed antea item coniuravere pauci contra rem pu- | 18.1.1 |
| blicam, in quis Catilina fuit. de qua quam verissume | 2.1 |
| potero dicam. L. Tullo et M'. Lepido consulibus P. | |
| Autronius et P. Sulla designati consules legibus am- | |
| bitus interrogati poenas dederant. post paulo Catilina | 3.1 |
| pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consula- | |
| tum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequi- | |
| verat. erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, | 4.1 |
| summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturban- | |
| dam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. | |
| cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris | 5.1 |
| consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis | |
| Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, | |
| ipsi fascibus conreptis Pisonem cum exercitu ad opti- | |
| nendas duas Hispanias mittere. ea re cognita rursus in | 6.1 |
| Nonas Februarias consilium caedis transtulerant. iam | 7.1 |
| tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus | |
| perniciem machinabantur. quod ni Catilina maturasset | 8.1 |
| pro curia signum sociis dare, eo die post conditam | |
| urbem Romam pessumum facinus patratum foret. quia | |
| nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium | |
| diremit. postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor | 19.1.1 |
| pro praetore missus est adnitente Crasso, quod eum | |
| infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. neque | 2.1 |
| tamen senatus provinciam invitus dederat, quippe | |
| foedum hominem a re publica procul esse volebat, | |
| simul quia boni complures praesidium in eo putabant | |
| et iam tum potentia Pompei formidulosa erat. sed is | 3.1 |
| Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exer- | |
| citu ductabat, iter faciens occisus est. sunt qui ita di- | 4.1 |
| cant imperia eius iniusta superba crudelia barbaros | |
| nequivisse pati; alii autem, equites illos, Cn. Pompei | 5.1 |
| veteres fidosque clientis, voluntate eius Pisonem adgres- | |
| sos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, | |
| sed imperia saeva multa antea perpessos. nos eam rem | |
| in medio relinquemus. de superiore coniuratione satis | 6.1 |
| dictum. |