| Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, con- | 20.1.1 |
| venisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, | |
| tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohor- | |
| tari, in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus | |
| arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit: | 5 |
| 'Ni virtus fidesque vostra spectata mihi foret, nequi- | 2.1 |
| quam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio | |
| in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam | |
| aut vana ingenia incerta pro certis captarem. sed quia | 3.1 |
| multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidos- | |
| que mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcher- | |
| rumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae | |
| mihi bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque | 4.1 |
| idem nolle, ea demum firma amicitia est. | |
| Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi | 5.1 |
| audistis. ceterum mihi in dies magis animus adcenditur, | 6.1 |
| quom considero, quae condicio vitae futura sit, nisi | |
| nosmet ipsi vindicamus in libertatem. nam postquam | 7.1 |
| res publica in paucorum potentium ius atque dicionem | |
| concessit, semper illis reges tetrarchae vectigales esse, | |
| populi nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui | |
| boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, | 5 |
| sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica | |
| valeret, formidini essemus. itaque omnis gratia potentia | 8.1 |
| honos divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis | |
| reliquere pericula repulsas iudicia egestatem. quae quo | 9.1 |
| usque tandem patiemini, o fortissumi viri? nonne emori | |
| per virtutem praestat quam vitam miseram atque | |
| inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, | |
| per dedecus amittere? verum enim vero, pro deum | 10.1 |
| atque hominum fidem, victoria in manu nobis est, viget | |
| aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis | |
| omnia consenuerunt. tantummodo incepto opus est, | |
| cetera res expediet. etenim quis mortalium, quoi virile | 11.1 |
| ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, | |
| quas profundant in extruendo mari et montibus co- | |
| aequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria | |
| deesse? illos binas aut amplius domos continuare, | 5 |
| nobis larem familiarem nusquam ullum esse? quom | 12.1 |
| tabulas signa toreumata emunt, nova diruunt, alia | |
| aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt | |
| vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere | |
| nequeunt. at nobis est domi inopia, foris aes alienum, | 13.1 |
| mala res, spes multo asperior: denique quid relicui | |
| habemus praeter miseram animam? |