| Quin igitur expergiscimini? en illa, illa quam saepe | 20.14.1 |
| optastis libertas, praeterea divitiae decus gloria in oculis | |
| sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. | |
| res tempus pericula egestas belli spolia magnifica magis | 15.1 |
| quam oratio mea vos hortantur. vel imperatore vel milite | 16.1 |
| me utimini: neque animus neque corpus a vobis aberit. | |
| haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi | 17.1 |
| forte me animus fallit et vos servire magis quam | |
| imperare parati estis.' | |
| Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde | 21.1.1 |
| omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, | |
| tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, | |
| tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae con- | |
| dicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid | 5 |
| ubique opis aut spei haberent. tum Catilina polliceri | 2.1 |
| tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistra- | |
| tus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque | |
| lubido victorum fert; praeterea esse in Hispania cite- | 3.1 |
| riore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium | |
| Nucerinum, consili sui participes; petere consulatum | |
| C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, ho- | |
| minem et familiarem et omnibus necessitudinibus cir- | 5 |
| cumventum; cum eo se consulem initium agundi factu- | |
| rum. ad hoc maledictis increpabat omnis bonos, suorum | 4.1 |
| unum quemque nominans laudare: admonebat alium | |
| egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi aut | |
| ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae | |
| fuerat. postquam omnium animos alacris videt, cohor- | 5.1 |
| tatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum | |
| dimisit. fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam | 22.1.1 |
| oratione habita, quom ad ius iurandum popularis sce- | |
| leris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino per- | |
| mixtum in pateris circumtulisse: inde quom post exe- | 2.1 |
| crationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus | |
| sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suom, atque | |
| eo dicationem fecisse, quo inter se fidi magis forent | |
| alius alii tanti facinoris conscii. nonnulli ficta et haec | 3.1 |
| et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis | |
| invidiam quae postea orta est leniri credebant atro- | |
| citate sceleris eorum, qui poenas dederant. nobis ea res | |
| pro magnitudine parum conperta est. | 5 |