| Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud ob- | 23.1.1 |
| scuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem | |
| censores senatu probri gratia moverant. huic homini non | 2.1 |
| minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere quae | |
| audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus | |
| neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. erat | 3.1 |
| ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo. | |
| quoi cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri | |
| poterat, repente glorians maria montisque polliceri | |
| coepit et minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret, post- | 5 |
| remo ferocius agitare quam solitus erat. at Fulvia in- | 4.1 |
| solentia<e> Curi causa cognita tale periculum rei pu- | |
| blicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de | |
| Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat com- | |
| pluribus narravit. | 5 |
| Ea res in primis studia hominum adcendit ad consu- | 5.1 |
| latum mandandum M. Tullio Ciceroni. namque antea ple- | 6.1 |
| raque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui con- | |
| sulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novos | |
| adeptus foret. sed ubi periculum advenit, invidia atque | |
| superbia post fuere. igitur comitiis habitis consules de- | 24.1.1 |
| clarantur M. Tullius et C. Antonius. quod factum primo | |
| popularis coniurationis concusserat. neque tamen Cati- | 2.1 |
| linae furor minuebatur, sed in dies plura agitare: arma | |
| per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut | |
| amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium | |
| quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. | 5 |
| ea tempestate plurumos quoiusque generis homines ad- | 3.1 |
| scivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo | |
| ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post | |
| ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum | |
| fecerat, aes alienum grande conflaverant. per eas se Ca- | 4.1 |
| tilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem | |
| incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere. |