| Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis | 25.1.1 |
| audaciae facinora conmiserat. haec mulier genere atque | 2.1 |
| forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litte- | |
| ris Graecis Latinis docta, psallere [et] saltare elegantius | |
| quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta | |
| luxuriae sunt. sed ei cariora semper omnia quam | 3.1 |
| decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus par- | |
| ceret, haud facile discerneres; lubido sic adcensa, ut sae- | |
| pius peteret viros quam peteretur. sed ea saepe antehac | 4.1 |
| fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia | |
| fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat. verum | 5.1 |
| ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, | |
| iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel | |
| procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat. | |
| His rebus conparatis Catilina nihilo minus in proxu- | 26.1.1 |
| mum annum consulatum petebat, sperans, si designatus | |
| foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. neque inter- | |
| ea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat | |
| Ciceroni. neque illi tamen ad cavendum dolus aut astu- | 2.1 |
| tiae deerant. namque a principio consulatus sui multa | 3.1 |
| pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo | |
| paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet; | |
| ad hoc conlegam suom Antonium pactione provinciae | 4.1 |
| perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se | |
| praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. | |
| postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque peti- | 5.1 |
| tio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, pro- | |
| spere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia | |
| experiri, quoniam quae occulte temptaverat aspera foe- | |
| daque evenerant. | 5 |