| Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem | 27.1.1 |
| Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pi- | |
| cenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium | |
| alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. in- | 2.1 |
| terea Romae multa simul moliri: consulibus insidias | |
| tendere, parare incendia, opportuna loca armatis homi- | |
| nibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere, | |
| hortari uti semper intenti paratique essent; dies noc- | 5 |
| tisque festinare vigilare, neque insomniis neque labore | |
| fatigari. postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, | 3.1 |
| rursus intempesta nocte coniurationis principes convo- | |
| cat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignavia | 4.1 |
| eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam | |
| multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item | |
| alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, | |
| seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Cicero- | 5 |
| nem oppressisset: eum suis consiliis multum officere. | |
| igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius | 28.1.1 |
| eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Var- | |
| gunteius senator constituere ea nocte paulo post cum | |
| armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Cice- | |
| ronem ac de inproviso domi suae inparatum confodere. | 5 |
| Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpen- | 2.1 |
| deat, propere per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur | |
| enuntiat. ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra | 3.1 |
| susceperant. |