| Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate | 28.4.1 |
| simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod | |
| Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat, prae- | |
| terea latrones quoiusque generis, quorum in ea regione | |
| magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus | 5 |
| lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil relicui | |
| fecerant. | |
| Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permo- | 29.1.1 |
| tus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio lon- | |
| gius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut | |
| quo consilio foret, satis conpertum habebat, rem ad | |
| senatum refert, iam antea volgi rumoribus exagitatam. | 5 |
| itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus | 2.1 |
| decrevit, darent operam consules, ne quid res publica | |
| detrimenti caperet. ea potestas per senatum more Ro- | 3.1 |
| mano magistratui maxuma permittitur: exercitum pa- | |
| rare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios | |
| atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium | |
| summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum | 5 |
| rerum consuli ius est. | |
| Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras | 30.1.1 |
| recitavit, quas Faesulis adlatas sibi dicebat, in quibus | |
| scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna mul- | |
| titudine ante diem VI Kalendas Novembris. simul, id | 2.1 |
| quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nun- | |
| tiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque | |
| in Apulia servile bellum moveri. igitur senati decreto | 3.1 |
| Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apu- | |
| liam circumque ea loca missi—hi utrique ad urbem | 4.1 |
| imperatores erant, inpediti ne triumpharent calumnia | |
| paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta ven- | |
| dere mos erat—, sed praetores Q. Pompeius Rufus Ca- | 5.1 |
| puam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, iisque | |
| permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum | |
| conpararent. ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, | 6.1 |
| quae contra rem publicam facta erat, praemium servo | |
| libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius | |
| rei et sestertia ducenta [milia], itemque decrevere, uti | 7.1 |
| gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia | |
| distribuerentur pro quoiusque opibus, Romae per totam | |
| urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus | |
| praeessent. | 5 |