| Quis rebus permota civitas atque inmutata urbis facies | 31.1.1 |
| erat. ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna | |
| quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, | 2.1 |
| trepidare, neque loco neque homini quoiquam satis cre- | |
| dere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo | |
| quisque metu pericula metiri. ad hoc mulieres, quibus | 3.1 |
| rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesse- | |
| rat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, | |
| miserari parvos liberos, rogitare omnia, <omni rumore> | |
| pavere, <adripere omnia> superbia atque deliciis omissis, | 5 |
| sibi patriaeque diffidere. | |
| At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, | 4.1 |
| tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia inter- | |
| rogatus erat ab L. Paulo. postremo dissimulandi causa | 5.1 |
| aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in se- | |
| natum venit. tum M. Tullius consul, sive praesentiam | 6.1 |
| eius timens sive ira conmotus, orationem habuit lucu- | |
| lentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam | |
| edidit. sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad | 7.1 |
| dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici po- | |
| stulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent: | |
| ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, | |
| ut omnia bona in spe haberet; ne existumarent sibi, | 5 |
| patricio homini, quoius ipsius atque maiorum pluruma | |
| beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica | |
| opus esse, quom eam servaret M. Tullius, inquilinus | |
| civis urbis Romae. ad hoc male dicta alia quom adderet, | 8.1 |
| obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. tum | 9.1 |
| ille furibundus 'quoniam quidem circumventus' inquit | |
| 'ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina | |
| extinguam.' deinde se ex curia domum proripuit. ibi | 32.1.1 |
| multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli | |
| procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis | |
| munitam, optumum factu credens exercitum augere ac, | |
| prius quam legiones scriberentur, multa antecapere, | 5 |
| quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in | |
| Manliana castra profectus est. sed Cethego atque Len- | 2.1 |
| tulo ceterisque, quorum cognoverat promptam auda- | |
| ciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis | |
| confirment, insidias consuli maturent, caedem incendia | |
| aliaque belli facinora parent: sese propediem cum | 5 |
| magno exercitu ad urbem adcessurum. |