| Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero | 32.3.1 |
| legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce | |
| modi: | |
| 'Deos hominesque testamur, imperator, nos arma ne- | 33.1.1 |
| que contra patriam cepisse neque quo periculum aliis | |
| faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, | |
| qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faenera- | |
| torum plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis | 5 |
| expertes sumus. neque quoiquam nostrum licuit more | |
| maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum cor- | |
| pus habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris | |
| fuit. saepe maiores vostrum, miserti plebis Romanae, de- | 2.1 |
| cretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac novissume me- | |
| moria nostra propter magnitudinem aeris alieni volenti- | |
| bus omnibus bonis argentum aere solutum est. saepe | 3.1 |
| ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia | |
| magistratuum, armata a patribus secessit. at nos non | 4.1 |
| imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa | |
| bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed | |
| libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul | |
| amittit. te atque senatum obtestamur, consulatis miseris | 5.1 |
| civibus, legis praesidium quod iniquitas praetoris eri- | |
| puit restituatis, neve nobis eam neccessitudinem inpo- | |
| natis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sangui- | |
| nem nostrum pereamus.' | 5 |
| Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere | 34.1.1 |
| vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficis- | |
| cantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum po- | |
| puli Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo | |
| frustra auxilium petiverit. | 5 |