| Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium | 36.1.1 |
| in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam | |
| armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insigni- | |
| bus in castra ad Manlium contendit. haec ubi Romae con- | 2.1 |
| perta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, | |
| ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude | |
| liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium con- | |
| demnatis. praeterea decernit, uti consules dilectum habe- | 3.1 |
| ant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, | |
| Cicero urbi praesidio sit. | |
| Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo | 4.1 |
| maxume miserabile visum est. quoi quom ad occasum ab | |
| ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque | |
| divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere | |
| tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis | 5 |
| perditum irent. namque duobus senati decretis ex tanta | 5.1 |
| multitudine neque praemio inductus coniurationem pate- | |
| fecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium dis- | |
| cesserat: tanta vis morbi atque uti tabes plerosque ci- | |
| vium animos invaserat. neque solum illis aliena menserat, | 37.1.1 |
| qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes | |
| novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. id adeo | 2.1 |
| more suo videbatur facere. nam semper in civitate, qui- | 3.1 |
| bus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, | |
| vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari | |
| omnia student, turba atque seditionibus sine cura alun- | |
| tur, quoniam egestas facile habetur sine damno. sed | 4.1 |
| urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. pri- | 5.1 |
| mum omnium qui ubique probro atque petulantia ma- | |
| xume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis | |
| amissis, postremo omnes quos flagitium aut facinus domo | |
| expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant. | 5 |
| deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gre- | 6.1 |
| gariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, | |
| ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, | |
| si in armis foret, ex victoria talia sperabat. praeterea | 7.1 |
| iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam tolera- | |
| verat, privatis atque publicis largitionibus excita urba- | |
| num otium ingrato labori praetulerat. eos atque alios om- | |
| nis malum publicum alebat. quo minus mirandum est ho- | 8.1 |
| mines egentis, malis moribus, maxuma spe rei publicae | |
| iuxta ac sibi consuluisse. praeterea, quorum victoria | 9.1 |
| Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis in- | |
| minutum erat, haud sane alio animo belli eventum ex- | |
| pectabant. ad hoc quicumque aliarum atque senatus par- | 10.1 |
| tium erant, conturbari rem publicam quam minus valere | |
| ipsi malebant. id <ad>eo malum multos post annos in | 11.1 |
| civitatem revorterat. nam postquam Cn. Pompeio et M. | 38.1.1 |
| Crasso consulibus tribunicia postestas restituta est, ho- | |
| mines adulescentes summam potestatem nacti, quibus | |
| aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando | |
| plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis | 5 |
| incendere, ita ipsi clari potentesque fieri. contra eos | 2.1 |
| summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie | |
| pro sua magnitudine. namque, uti paucis verum absol- | 3.1 |
| vam, post illa tempora quicumque rem publicam agita- | |
| vere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defen- | |
| derent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, | |
| bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia | 5 |
| certabant. neque illis modestia neque modus contentionis | 4.1 |
| erat: utrique victoriam crudeliter exercebant. sed post- | 39.1.1 |
| quam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithri- | |
| daticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum po- | |
| tentia crevit. ii magistratus, provincias aliaque omnia | 2.1 |
| tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere | |
| ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu | |
| placidius tractarent. sed ubi primum dubiis rebus novandi | 3.1 |
| spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit. | |
| quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu | 4.1 |
| discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem | |
| publicam oppressisset, neque illis, qui victoriam adepti | |
| forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exangui- | |
| bus qui plus posset imperium atque libertatem extor- | 5 |
| queret. fuere tamen extra coniurationem complures, qui | 5.1 |
| ad Catilinam initio profecti sunt. in iis erat Fulvius, se- | |
| natoris filius, quem retractum ex itinere parens necari | |
| iussit. |