| Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina | 39.6.1 |
| praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis re- | |
| bus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, | |
| neque solum civis, sed quoiusque modi genus hominum, | |
| quod modo bello usui foret. igitur P. Umbreno quoidam | 40.1.1 |
| negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si | |
| possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice | |
| privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura | |
| gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium | 5 |
| adduci posse. Umbrenus quod in Gallia negotiatus erat, | 2.1 |
| plerisque principibus civitatium notus erat atque eos no- | |
| verat. itaque sine mora, ubi primum legatos in foro con- | |
| spexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi do- | |
| lens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis | 5 |
| malis sperarent. postquam illos videt queri de avaritia | 3.1 |
| magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil | |
| esset, miseriis suis remedium mortem expectare, 'at ego' | |
| inquit 'vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, | |
| qua tanta ista mala effugiatis'. haec ubi dixit, Allobroges | 4.1 |
| in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui mi- | |
| sereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, | |
| quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civi- | |
| tatem aere alieno liberaret. ille eos in domum D. Bruti | 5.1 |
| perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili | |
| propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. | |
| praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas ser- | 6.1 |
| moni inesset. eo praesente coniurationem aperit, nominat | |
| socios, praeterea multos quoiusque generis innoxios, quo | |
| legatis animus amplior esset. deinde eos pollicitos ope- | |
| ram suam domum dimittit. sed Allobroges diu in incerto | 41.1.1 |
| habuere, quidnam consili caperent. in altera parte erat | 2.1 |
| aes alienum, studium belli, magna merces in spe vic- | |
| toriae; at in altera maiores opes, tuta consilia, pro in- | |
| certa spe certa praemia. haec illis volventibus tandem | 3.1 |
| vicit fortuna rei publicae. itaque Q. Fabio Sangae, quoius | 4.1 |
| patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti | |
| cognoverant, aperiunt. Cicero per Sangam consilio co- | 5.1 |
| gnito legatis praecipit, ut studium coniurationis vehe- | |
| menter simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dent- | |
| que operam, uti eos quam maxume manufestos habeant. |