Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ul- 42.1.1
teriore, item in agro Piceno Bruttio Apulia motus erat.
namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac 2.1
veluti per dementiam cuncta simul agebant. nocturnis
consiliis, armorum atque telorum portationibus, festi-
nando agitando omnia plus timoris quam periculi effe-
cerant. ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor 3.1
ex senatus consulto causa cognita in vincula coniecerat,
item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae lega-
tus praeerat.
  At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniu- 43.1.1
rationis erant, paratis ut videbatur magnis copiis con-
stituerant, uti, quom Catilina in agrum Aefulanum cum
exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione ha-
bita quereretur de actionibus Ciceronis bellique gravis- 5
sumi invidiam optumo consuli inponeret: eo signo pro-
xuma nocte cetera multitudo coniurationis suom quodque
negotium exequeretur. sed ea divisa hoc modo diceban- 2.1
tur: Statilius et Gabinius ut cum magna manu duodecim
simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu fa-
cilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae
parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret 5
eumque vi adgrederetur; alius autem alium, sed filii
familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, pa-
rentis interficerent; simul caede et incendio perculsis
omnibus ad Catilinam erumperent. inter haec parata at- 3.1
que decreta Cethegus semper querebatur de ignavia
sociorum: illos dubitando et dies prolatando magnas op-
portunitates conrumpere: facto, non consulto in tali peri-
culo opus esse, seque, si pauci adiuvarent, languentibus 5
aliis impetum in curiam facturum. natura ferox, vehe- 4.1
mens, manu promptus erat, maxumum bonum in cele-
ritate putabat.