| Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium | 44.1.1 |
| ceteros conveniunt. ab Lentulo, Cethego, Statilio, item | |
| Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis | |
| perferant: aliter haud facile eos ad tantum negotium in- | |
| pelli posse. ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet | 2.1 |
| eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex | |
| urbe proficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quen- | 3.1 |
| dam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, prius quam do- | |
| mum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide so- | |
| cietatem confirmarent. ipse Volturcio litteras ad Catili- | 4.1 |
| nam dat, quarum exemplum infra scriptum est. | |
| 'Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. fac cogites, | 5.1 |
| in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse. con- | |
| sideres, quid tuae rationes postulent. auxilium petas ab | |
| omnibus, etiam ab infumis.' | |
| Ad hoc mandata verbis dat: quom ab senatu hostis | 6.1 |
| iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe | |
| parata esse quae iusserit. ne cunctetur ipse propius ad- | |
| cedere. his rebus ita actis, constituta nocte qua proficis- | 45.1.1 |
| cerentur Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio | |
| Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte | |
| Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. | |
| rem omnem aperit, quoius gratia mittebantur; cetera, uti | 5 |
| facto opus sit, ita agant permittit. illi, homines militares, | 2.1 |
| sine tumultu praesidiis conlocatis, sicuti praeceptum | |
| erat, occulte pontem obsidunt. postquam ad id loci legati | 3.1 |
| cum Volturcio venerunt et simul utrimque clamor exor- | |
| tus est, Galli cito cognito consilio sine mora praetoribus | |
| se tradunt, Volturcius primo cohortatus ceteros gladio | 4.1 |
| se a multitudine defendit, deinde, ubi a legatis desertus | |
| est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, | |
| quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens | |
| velut hostibus sese praetoribus dedit. | 5 |