| Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios | 46.1.1 |
| consuli declarantur. at illum ingens cura atque laetitia | 2.1 |
| simul occupavere. nam laetabatur intellegens coniu- | |
| ratione patefacta civitatem periculis ereptam esse; porro | |
| autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis ci- | |
| vibus deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum | 5 |
| sibi oneri, inpunitatem perdundae rei publicae fore | |
| credebat. igitur confirmato animo vocari ad sese iubet | 3.1 |
| Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium itemque Cae- | |
| parium Terracinensem. qui in Apuliam ad concitanda | |
| servitia proficisci parabat. ceteri sine mora veniunt; Cae- | 4.1 |
| parius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe | |
| profugerat. consul Lentulum, quod praetor erat, ipse | 5.1 |
| manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodi- | |
| bus in aedem Concordiae venire iubet. eo senatum advo- | 6.1 |
| cat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum | |
| legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum lit- | |
| teris, quas a legatis acceperat, eodem adferre iubet. Vol- | 47.1.1 |
| turcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid | |
| aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, | |
| dissimulare de coniuratione; post ubi fide publica dicere | |
| iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit docetque se pau- | 5 |
| cis ante diebus a Gabinio et Caepario socium adscitum | |
| nihil amplius scire quam legatos, tantummodo audire | |
| solitum ex Gabinio P. Autronium, Ser Sullam, L. Var- | |
| gunteium, multos praeterea in ea coniuratione esse. | |
| eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coar- | 2.1 |
| guunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere soli- | |
| tus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Cor- | |
| neliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium | |
| esse. quoi fatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso | 5 |
| Capitolio illum esse vigesumum annum. quem saepe ex | |
| prodigiis haruspices respondissent bello civili cruen- | |
| tum fore igitur perlectis litteris. quom prius omnes | 3.1 |
| signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato | |
| magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis | |
| habeantur itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum | 4.1 |
| aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesari, | |
| Gabinius M. Crasso, Caeparius—nam is paulo ante ex | |
| fuga retractus erat—Cn. Terentio senatori traduntur. |