| Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cu- | 48.1.1 |
| pida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente | |
| Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad caelum tollere: | |
| veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agi- | |
| tabat namque alia belli facinora praedae magis quam | 2.1 |
| detrimento fore, incendium vero crudele, inmoderatum | |
| ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe quoi omnes | |
| copiae in usu cottidiano et cultu corporis erant. | |
| Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum ad- | 3.1 |
| ductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere | |
| retractum aiebant is quom se diceret indicaturum de | 4.1 |
| coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule | |
| quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius de para- | |
| tis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium sena- | |
| tum docet: praeterea se missum a M. Crasso, qui Cati- | 5 |
| linae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex | |
| coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis prope- | |
| raret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos refi- | |
| ceret et illi facilius e periculo eriperentur. sed ubi Tar- | 5.1 |
| quinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis | |
| divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars | |
| tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore | |
| tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda vide- | 5 |
| batur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, con- | |
| clamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti | |
| referatur. itaque consulente Cicerone frequens senatus | 6.1 |
| decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vin- | |
| culis retinendum neque amplius potestatem faciundam, | |
| nisi de eo indicaret, quoius consilio tantam rem esset | |
| mentitus. erant eo tempore qui existumarent indicium | 7.1 |
| illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato | |
| Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia | |
| tegeret. alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, | 8.1 |
| ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem | |
| publicam conturbaret. ipsum Crassum ego postea prae- | 9.1 |
| dicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cice- | |
| rone inpositam. |