| Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso [neque | 49.1.1 |
| precibus] neque pretio neque gratia Ciceronem inpellere | |
| potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar | |
| falso nominaretur. nam uterque cum illo gravis inimi- | 2.1 |
| citias exercebat: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum | |
| repetundarum propter quoiusdam Transpadani suppli- | |
| cium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio in- | |
| census, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, | 5 |
| ab adulescentulo Caesare victus discesserat. res autem | 3.1 |
| opportuna videbatur, quod is privatim egregia libera- | |
| litate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam | |
| debebat. sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere | 4.1 |
| nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementi- | |
| undo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse di- | |
| cerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut | |
| nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis | 5 |
| erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine | |
| seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suom in rem | |
| publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari | |
| gladio minitarentur. | |
| Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobro- | 50.1.1 |
| gum et T. Volturcio, conprobato eorum indicio, praemia | |
| decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divor- | |
| sis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eri- | |
| piundum sollicitabant, partim exquirebant duces multi- | 5 |
| tudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant. | |
| Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, | 2.1 |
| lectos et exercitatos, orabat in audaciam, ut grege facto | |
| cum telis ad sese inrumperent. consul ubi ea parari co- | 3.1 |
| gnovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, | |
| convocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in | |
| custodiam traditi erant. sed eos paulo ante frequens | |
| senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. tum D. | 4.1 |
| lunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tem- | |
| pore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tene- | |
| bantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, | |
| Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum | 5 |
| decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesaris | |
| pedibus in sententiam Ti Neronis iturum se dixit, quod | |
| de ea re praesidiis additis referundum censuerat. sed | 5.1 |
| Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a con- | |
| sule huiusce modi verba locutus est: |