| 'Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis | 51.1.1 |
| consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia va- | |
| cuos esse decet. haud facile animus verum providet, ubi | 2.1 |
| illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et | |
| usui paruit. ubi intenderis ingenium, valet; si lubido pos- | 3.1 |
| sidet, ea dominatur, animus nihil valet. magna mihi copia | 4.1 |
| est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi | |
| ira aut misericordia inpulsi male consuluerint. sed ea | |
| malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi | |
| sui recte atque ordine fecere bello Macedonico, quod cum | 5.1 |
| rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque | |
| magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida | |
| et advorsa nobis fuit. sed postquam bello confecto de | |
| Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum | 5 |
| magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, in- | |
| punitos eos dimisere. item bellis Punicis omnibus, quom | 6.1 |
| saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa | |
| nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem | |
| talia fecere: magis quid se dignum foret, quam quid in | |
| illos iure fieri posset, quaerebant hoc item vobis provi- | 7.1 |
| dendum est, patres conscripti. ne plus apud vos valeat P. | |
| Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu | |
| magis irae vostrae quam famae consulatis. nam si digna | 8.1 |
| poena pro factis eorum reperitur, novom consilium ad- | |
| probo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, | |
| his utendum censeo, quae legibus conparata sunt. |