| Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, con- | 51.9.1 |
| posite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt. | |
| quae belli saevitia esset, quae victis adciderent, enume- | |
| ravere: rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum | |
| conplexu; matres familiarum pati quae victoribus conlu- | 5 |
| buissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia | |
| fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu | |
| omnia conpleri. sed, per deos inmortalis, quo illa oratio | 10.1 |
| pertinuit? an uti vos infestos coniurationi faceret? sci- | |
| licet, quem res tanta et tam atrox non permovit, eum | |
| oratio adcendet. non ita est, neque quoiquam mortalium | 11.1 |
| iniuriae suae parvae videntur, multi eas gravius aequo | |
| habuere. sed alia aliis licentia est, patres conscripti. qui | 12.1 |
| demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deli- | |
| quere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares | |
| sunt; qui magno imperio praediti in excelso aetatem | |
| agunt, eorum facta cuncti mortales novere. ita in maxuma | 13.1 |
| fortuna minuma licentia est; neque studere neque odisse, | |
| sed minume irasci decet; quae apud alios iracundia dici- | 14.1 |
| tur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. | |
| equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cru- | 15.1 |
| ciatus minores quam facinora illorum esse. sed plerique | |
| mortales postrema meminere et in hominibus inpiis sce- | |
| leris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo seve- | |
| rior fuit. | 5 |