| D. Silanum, virum fortem atque strenuom, certo scio | 51.16.1 |
| quae dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum in | |
| tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eam- | |
| que modestiam viri cognovi. verum sententia eius mihi | 17.1 |
| non crudelis—quid enim in talis homines crudele fieri | |
| potest?—sed aliena a re publica nostra videtur. nam | 18.1 |
| profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consu- | |
| lem designatum genus poenae novom decernere. de | 19.1 |
| timore supervacuaneum est disserere, quom praesertim | |
| diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint | |
| in armis. de poena possum equidem dicere, id quod res | 20.1 |
| habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum re- | |
| quiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala | |
| dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse. | |
| sed. per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam non | 21.1 |
| addidisti, uti prius verberibus in eos animadvorteretur? | |
| an quia lex Porcia vetat? at aliae leges item condemnatis | 22.1 |
| civibus non animam eripi, sed exilium permitti iubent. | |
| an quia gravius est verberari quam necari? quid autem | 23.1 |
| acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris | |
| convictos? sin quia levius est, qui convenit in minore | 24.1 |
| negotio legem timere, quom eam in maiore neglegeris? |