| At enim quis reprehendet quod in parricidas rei pu- | 51.25.1 |
| blicae decretum erit? tempus dies fortuna, quoius lubido | |
| gentibus moderatur. illis merito adcidet quicquid eve- | 26.1 |
| nerit; ceterum vos, patres conscripti, quid in alios sta- | |
| tuatis, considerate. omnia mala exempla ex rebus bonis | 27.1 |
| orta sunt. sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus | |
| bonos pervenit, novom illud exemplum ab dignis et | |
| idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedae- | 28.1 |
| monii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, | |
| qui rem publicam eorum tractarent. ii primo coepere pes- | 29.1 |
| sumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare: | |
| ea populus laetari et merito dicere fieri. post ubi pau- | 30.1 |
| latim licentia crevit, iuxta bonos et malos lubidinose inter- | |
| ficere, ceteros metu terrere: ita civitas servitute oppressa | 31.1 |
| stultae laetitiae gravis poenas dedit. nostra memoria | 32.1 |
| victor Sulla quom Damasippum et alios eius modi, qui | |
| malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non | |
| factum eius laudabat? homines scelestos et factiosos, | |
| qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito | 5 |
| necatos aiebant. sed ea res magnae initium cladis fuit. | |
| nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut | 33.1 |
| vestimentum aliquoius concupiverat, dabat operam, uti | |
| is in proscriptorum numero esset. ita illi, quibus Dama- | 34.1 |
| sippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, | |
| neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suos | |
| divitiis explevit. atque haec ego non in M. Tullio neque | 35.1 |
| his temporibus vereor, sed in magna civitate multa et | |
| varia ingenia sunt. potest alio tempore, alio consule, quoi | 36.1 |
| item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi. | |
| ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium | |
| eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur? |