| Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque | 51.37.1 |
| audaciae umquam eguere; neque illis superbia obstabat. | |
| quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imita- | |
| rentur. arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia | 38.1 |
| magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt. postremo, | |
| quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, | |
| cum summo studio domi exequebantur: imitari quam | |
| invidere bonis malebant. sed eodem illo tempore Graeciae | 39.1 |
| morem imitati verberibus animadvortebant in civis, de | |
| condemnatis summum supplicium sumebant. postquam | 40.1 |
| res publica adolevit et multitudine civium factiones va- | |
| luere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri | |
| coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, qui- | |
| bus legibus exilium damnatis permissum est. hanc ego | 41.1 |
| causam, patres conscripti, quo minus novom consilium | |
| capiamus, in primis magnam puto. profecto virtus atque | 42.1 |
| sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum | |
| imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix | |
| retinemus. | |
| Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Cati- | 43.1 |
| linae? minume. sed ita censeo: publicandas eorum pecu- | |
| nias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae | |
| maxume opibus valent; neu quis de iis postea ad senatum | |
| referat neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum | 5 |
| existumare eum contra rem publicam et salutem omnium | |
| facturum.' |