| Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo | 52.1.1 |
| alius alii varie adsentiebantur. at M. Porcius Cato roga- | |
| tus sententiam huiusce modi orationem habuit: | |
| 'Longe alia mihi mens est, patres conscripti, quom res | 2.1 |
| atque pericula nostra considero, et quom sententias non- | |
| nullorum ipse mecum reputo. illi mihi disseruisse viden- | 3.1 |
| tur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque | |
| focis suis bellum paravere; res autem monet cavere ab | |
| illis magis quam quid in illos statuamus consultare. nam | 4.1 |
| cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi | |
| provideris ne adcidat, ubi evenit, frustra iudicia in- | |
| plores: capta urbe nihil fit reliqui victis. sed, per deos | 5.1 |
| inmortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, | |
| signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: | |
| si ista, quoiuscumque modi sunt quae amplexamini, re- | |
| tinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, | 5 |
| expergiscimini aliquando et capessite rem publicam. non | 6.1 |
| agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis: liber- | |
| tas et anima nostra in dubio est. | |
| Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc | 7.1 |
| ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum | |
| civium questus sum, multosque mortalis ea causa ad- | |
| vorsos habeo. qui mihi atque animo meo nullius umquam | 8.1 |
| delicti gratiam fecissem, haut facile alterius lubidini | |
| male facta condonabam. sed ea tametsi vos parvi pende- | 9.1 |
| batis, tamen res publica firma erat, opulentia neglegen- | |
| tiam tolerabat. nunc vero non id agitur, bonisne an | 10.1 |
| malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magni- | |
| ficum imperium populi Romani sit, sed haec, quoiuscum- | |
| que modi videntur, nostra an nobiscum una hostium fu- | |
| tura sint. hic mihi quisquam mansuetudinem et misericor- | 11.1 |
| diam nominat. iam pridem equidem nos vera vocabula | |
| rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, | |
| malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica | |
| in extremo sita est. sint sane, quoniam ita se mores ha- | 12.1 |
| bent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in | |
| furibus aerari: ne illi sanguinem nostrum largiantur et, | |
| dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant. |