| Bene et conposite C. Caesar paulo ante in hoc ordine | 52.13.1 |
| de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae | |
| de inferis memorantur: divorso itinere malos a bonis | |
| loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. ita- | 14.1 |
| que censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per | |
| municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si | |
| Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multi- | |
| tudine conducta per vim eripiantur; quasi vero mali at- | 15.1 |
| que scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam | |
| sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendundum | |
| opes minores sunt. quare vanum equidem hoc consilium | 16.1 |
| est, si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium metu | |
| solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis | |
| timere. qua re quom de P. Lentulo ceterisque statuetis, | 17.1 |
| pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinae et de | |
| omnibus coniuratis decernere. quanto vos adtentius ea | 18.1 |
| agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paulum modo | |
| vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt. | |
| Nolite existumare maiores nostros armis rem publi- | 19.1 |
| cam ex parva magnam fecisse. si ita esset, multo pul- | 20.1 |
| cherrumam eam nos haberemus: quippe sociorum atque | |
| civium, praeterea armorum atque equorum maior copia | |
| nobis quam illis est. sed alia fuere, quae illos magnos | 21.1 |
| fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris | |
| iustum imperium, animus in consulendo liber, neque de- | |
| licto neque lubidini obnoxius. pro his nos habemus | 22.1 |
| luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim | |
| opulentiam. laudamus divitias, sequimur inertiam. inter | |
| bonos et malos discrimen nullum, omnia virtutis prae- | |
| mia ambitio possidet. neque mirum: ubi vos separatim | 23.1 |
| sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, | |
| hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat | |
| in vacuam rem publicam. |