| Sed ego haec omitto. coniuravere nobilissumi cives | 52.24.1 |
| patriam incendere, Gallorum gentem infestissumam no- | |
| mini Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum exer- | |
| citu supra caput est; vos cunctamini etiam nunc et du- | 25.1 |
| bitatis, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis? | |
| misereamini censeo—deliquere homines adulescentuli | 26.1 |
| per ambitionem—atque etiam armatos dimittatis: ne ista | 27.1 |
| vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, | |
| in miseriam convortat. scilicet res ipsa aspera est, sed vos | 28.1 |
| non timetis eam. immo vero maxume. sed inertia et mol- | |
| litia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet | |
| dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in | |
| maxumis periculis servavere. non votis neque suppliciis | 29.1 |
| muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agundo, | |
| bene consulendo prospere omnia cedunt. ubi socordiae te | |
| atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: irati | |
| infestique sunt. apud maiores nostros A. Manlius Tor- | 30.1 |
| quatus bello Gallico filium suom, quod is contra impe- | |
| rium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille | 31.1 |
| egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poe- | |
| nas dedit; vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, | |
| cunctamini? videlicet cetera vita eorum huic sceleri | |
| obstat. verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, | 32.1 |
| si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis peper- | |
| cit. ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae | 33.1 |
| bellum fecit. nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario | 34.1 |
| loquar? quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non | |
| ea consilia de re publica habuissent. postremo, patres | 35.1 |
| conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile | |
| paterer vos ipsa re conrigi, quoniam verba contemnitis. | |
| sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu | |
| faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis | 5 |
| sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest | |
| occulte: quo magis properandum est. |