| Quare ego ita censeo, quom nefario consilio scelerato- | 52.36.1 |
| rum civium res publica in summa pericula venerit, iique | |
| indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti | |
| confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda at- | |
| que crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de | 5 |
| confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more | |
| maiorum supplicium sumundum.' | |
| Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque | 53.1.1 |
| senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem | |
| animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vo- | |
| cant. Cato clarus atque magnus habetur; senati decre- | |
| tum fit, sicuti ille censuerat. | 5 |
| Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus | 2.1 |
| Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara | |
| facinora fecit, forte lubuit adtendere, quae res maxume | |
| tanta negotia sustinuisset. sciebam saepenumero parva | 3.1 |
| manu cum magnis legionibus hostium contendisse; co- | |
| gnoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regi- | |
| bus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facun- | |
| dia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. ac | 4.1 |
| mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam | |
| virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti divitias | |
| paupertas, multitudinem paucitas superaret. sed post- | 5.1 |
| quam luxu atque desidia civitas conrupta est, rursus res | |
| publica magnitudine sui imperatorem atque magistra- | |
| tuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta <esset> partu, | |
| multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute | 5 |
| magnus fuit. sed memoria mea ingenti virtute, divorsis | 6.1 |
| moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar. quos quon- | |
| iam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, | |
| quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio | |
| possum, aperirem. igitur iis genus aetas eloquentia | 54.1.1 |
| prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, | |
| sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus | 2.1 |
| habebatur, integritate vitae Cato. ille mansuetudine et | |
| misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem ad- | |
| diderat. Caesar dando sublevando ignoscundo, Cato nihil | 3.1 |
| largiundo gloriam adeptus est. in altero miseris per- | |
| fugium erat, in altero malis pernicies. illius facilitas, | |
| huius constantia laudabatur. postremo Caesar in ani- | 4.1 |
| mum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum | |
| intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono di- | |
| gnum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum | |
| novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset. at Catoni | 5.1 |
| studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat; | |
| non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed | 6.1 |
| cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum inno- | |
| cente abstinentia certabat; esse quam videri bonus male- | |
| bat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum ad- | |
| sequebatur. | 5 |