| Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam dis- | 55.1.1 |
| cessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat | |
| antecapere, ne quid eo spatio novaretur, tresviros quae | |
| [ad] supplicium postulabat parare iubet. ipse praesidiis | 2.1 |
| dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris | 3.1 |
| per praetores. est in carcere locus, quod Tullianum ap- | |
| pellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter | |
| duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique | 4.1 |
| parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta; | |
| sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius | |
| facies est. in eum locum postquam demissus est Lentu- | 5.1 |
| lus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, | |
| laqueo gulam fregere. ita ille patricius ex gente claris- | 6.1 |
| suma Corneliorum, qui consulare imperium Romae ha- | |
| buerat, dignum moribus factisque suis exitum [vitae] in- | |
| venit. de Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem | |
| modo supplicium sumptum est. | 5 |
| Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam | 56.1.1 |
| et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones | |
| instituit, cohortis pro numero militum conplet. deinde, | 2.1 |
| ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, | |
| aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero | |
| hominum expleverat, quom initio non amplius duobus | |
| milibus habuisset. sed ex omni copia circiter pars quarta | 3.1 |
| erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque | |
| casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas | |
| sudis portabant. sed postquam Antonius cum exercitu | 4.1 |
| adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad ur- | |
| bem, modo Galliam vorsus castra movere, hostibus occa- | |
| sionem pugnandi non dare. sperabat propediem magnas | |
| copias sese habiturum, si Romae socii incepta patra- | 5 |
| vissent. interea servitia repudiabat, quoius initio ad eum | 5.1 |
| magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fre- | |
| tus, simul alienum suis rationibus existumans videri | |
| causam civium cum servis fugitivis communicavisse. |