Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam dis-
|
55.1.1
|
cessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat
|
|
antecapere, ne quid eo spatio novaretur, tresviros quae
|
|
[ad] supplicium postulabat parare iubet. ipse praesidiis
|
2.1
|
dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris
|
3.1
|
per praetores. est in carcere locus, quod Tullianum ap-
|
|
pellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter
|
|
duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique
|
4.1
|
parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta;
|
|
sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius
|
|
facies est. in eum locum postquam demissus est Lentu-
|
5.1
|
lus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat,
|
|
laqueo gulam fregere. ita ille patricius ex gente claris-
|
6.1
|
suma Corneliorum, qui consulare imperium Romae ha-
|
|
buerat, dignum moribus factisque suis exitum [vitae] in-
|
|
venit. de Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem
|
|
modo supplicium sumptum est.
|
5
|
Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam
|
56.1.1
|
et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones
|
|
instituit, cohortis pro numero militum conplet. deinde,
|
2.1
|
ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat,
|
|
aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero
|
|
hominum expleverat, quom initio non amplius duobus
|
|
milibus habuisset. sed ex omni copia circiter pars quarta
|
3.1
|
erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque
|
|
casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas
|
|
sudis portabant. sed postquam Antonius cum exercitu
|
4.1
|
adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad ur-
|
|
bem, modo Galliam vorsus castra movere, hostibus occa-
|
|
sionem pugnandi non dare. sperabat propediem magnas
|
|
copias sese habiturum, si Romae socii incepta patra-
|
5
|
vissent. interea servitia repudiabat, quoius initio ad eum
|
5.1
|
magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fre-
|
|
tus, simul alienum suis rationibus existumans videri
|
|
causam civium cum servis fugitivis communicavisse.
|
|