| Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli | 58.4.1 |
| quantam ipsi nobisque cladem adtulerit, quoque modo, | |
| dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci ne- | |
| quiverim. nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta | 5.1 |
| mecum omnes intellegitis. exercitus hostium duo, unus | 6.1 |
| ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, | |
| si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum | |
| egestas prohibet; quocumque ire placet, ferro iter ape- | 7.1 |
| riundum est. quapropter vos moneo, uti forti atque | 8.1 |
| parato animo sitis et, quom proelium inibitis, memine- | |
| ritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem | |
| atque patriam in dextris vostris portare. si vincimus, | 9.1 |
| omnia nobis tuta erunt: conmeatus abunde, municipia | |
| atque coloniae patebunt; si metu cesserimus, eadem illa | |
| advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam teget | 10.1 |
| quem arma non texerint. praeterea, milites, non eadem | 11.1 |
| nobis et illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro | |
| libertate, pro vita certamus; illis supervacuaneum est | |
| pugnare pro potentia paucorum. quo audacius adgre- | 12.1 |
| dimini memores pristinae virtutis. licuit vobis cum | 13.1 |
| summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis non- | |
| nulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia | 14.1 |
| illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi | |
| decrevistis. si haec relinquere voltis, audacia opus est: | 15.1 |
| nemo nisi victor pace bellum mutavit. nam in fuga salu- | 16.1 |
| tem sperare, quom arma, quibus corpus tegitur, ab hosti- | |
| bus avorteris, ea vero dementia est. semper in proelio | 17.1 |
| iis maxumum est periculum, qui maxume timent: audacia | |
| pro muro habetur. |