| Quom vos considero, milites, et quom facta vostra | 58.18.1 |
| aestumo, magna me spes victoriae tenet. animus aetas | 19.1 |
| virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae | |
| etiam timidos fortis facit. nam multitudo hostium ne cir- | 20.1 |
| cumvenire queat, prohibent angustiae loci. quod si vir- | 21.1 |
| tuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam | |
| amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, | |
| quam virorum more pugnantes cruentam atque luc- | |
| tuosam victoriam hostibus relinquatis.' | 5 |
| Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere | 59.1.1 |
| iubet atque instructos ordines in locum aequom deducit. | |
| dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato | |
| periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro | |
| loco atque copiis instruit. nam, uti planities erat inter | 2.1 |
| sinistros montis et ab dextra rupe aspera, octo cohortis | |
| in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius | |
| conlocat. ab his omnis evocatos et centuriones, praeterea | 3.1 |
| ex gregariis militibus optumum quemque [armatum] in | |
| primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesu- | |
| lanum quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum | |
| libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello | 5 |
| Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. at | 4.1 |
| ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio | |
| adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. | |
| ille cohortis veteranas, quas tumulti causa conscripserat, | 5.1 |
| in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. | |
| ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat, | |
| hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones iner- | |
| mis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis | 5 |
| certare. homo militaris, quod amplius annos triginta tri- | 6.1 |
| bunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna | |
| gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum | |
| fortia noverat: ea conmemorando militum animos adcen- | |
| debat. | 5 |