BELLVM IVGVRTHINVM
|
|
Falso queritur de natura sua genus humanum, quod
|
1.1.1
|
inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute
|
|
regatur. nam contra reputando neque maius aliud neque
|
2.1
|
praestabilius invenias magisque naturae industriam ho-
|
|
minum quam vim aut tempus deesse. sed dux atque impe-
|
3.1
|
rator vitae mortalium animus est. qui ubi ad gloriam
|
|
virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et cla-
|
|
rus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, in-
|
|
dustriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere
|
5
|
quoiquam potest. sin captus pravis cupidinibus ad iner-
|
4.1
|
tiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa
|
|
lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus
|
|
ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam
|
|
quisque culpam auctores ad negotia transferunt. quod si
|
5.1
|
hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio
|
|
aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa <ac
|
|
perniciosa> petunt, neque regerentur magis quam rege-
|
|
rent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mor-
|
5
|
talibus gloria aeterni fierent. nam uti genus hominum
|
2.1.1
|
conpositum ex corpore et anima est, ita res cunctae
|
|
studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam
|
|
secuntur. igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad
|
2.1
|
hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dila-
|
|
buntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima inmor-
|
|
talia sunt. postremo corporis et fortunae bonorum ut
|
3.1
|
initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta
|
|
senescunt: animus incorruptus, aeternus, rector humani
|
|
generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur. quo
|
4.1
|
magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis
|
|
gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum
|
|
ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in na-
|
|
tura mortalium est, incultu atque socordia torpescere
|
5
|
sinunt, quom praesertim tam multae variaeque sint artes
|
|
animi, quibus summa claritudo paratur.
|
|