| Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis | 3.1.1 |
| cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cu- | |
| piunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur ne- | |
| que illi, quibus per fraudem iis fuit uti, tuti aut eo magis | |
| honesti sunt. nam vi quidem regere patriam aut parentis, | 2.1 |
| quamquam et possis et delicta corrigas, tamen inportu- | |
| num est, quom praesertim omnes rerum mutationes cae- | |
| dem, fugam aliaque hostilia portendant. frustra autem | 3.1 |
| niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere ex- | |
| tremae dementiae est; nisi forte quem inhonesta et per- | 4.1 |
| niciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque | |
| libertatem suam gratificari. | |
| Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in | 4.1.1 |
| primis magno usui est memoria rerum gestarum. quoius | 2.1 |
| de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul | |
| ne per insolentiam quis existumet memet studium meum | |
| laudando extollere. atque ego credo fore qui, quia decrevi | 3.1 |
| procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili | |
| labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus ma- | |
| xuma industria videtur salutare plebem et conviviis gra- | |
| tiam quaerere. qui si reputaverint, et quibus ego tempo- | 4.1 |
| ribus magistratus adeptus sum [et] quales viri idem | |
| adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in | |
| senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis me- | |
| rito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maius- | 5 |
| que commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis | |
| rei publicae venturum. nam saepe ego audivi Q. Ma- | 5.1 |
| xumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae prae- | |
| claros viros solitos ita dicere, quom maiorum imagines | |
| intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem | |
| adcendi. scilicet non ceram illam neque figuram tantam | 6.1 |
| vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam | |
| flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius | |
| sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adae- | |
| quaverit. at contra quis est omnium his moribus, quin di- | 7.1 |
| vitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum | |
| maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea | |
| per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et | |
| per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et | 5 |
| honores nituntur; proinde quasi praetura et consulatus | 8.1 |
| atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et | |
| magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui | |
| ea sustinent virtus est. verum ego liberius altiusque | 9.1 |
| processi, dum me civitatis morum piget taedetque. nunc | |
| ad inceptum redeo. |