Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum 5.1.1
Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum
et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum
superbiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio 2.1
divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae
processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Ita-
liae finem faceret. sed prius quam huiusce modi rei ini- 3.1
tium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscen-
dum omnia illustria magis magisque in aperto sint.
  Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Han- 4.1
nibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes
maxume adtriverat, Masinissa rex Numidarum in ami-
citiam receptus a P. Scipione, quoi postea Africano co-
gnomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris 5
facinora fecerat. ob quae victis Carthaginiensibus et
capto Syphace, quoius in Africa magnum atque late im-
perium valuit, populus Romanus, quascumque urbis et
agros manu ceperat, regi dono dedit. igitur amicitia 5.1
Masinissae bona atque honesta nobis permansit. sed
imperi vitaeque eius finis idem fuit.
  Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale 6.1
et Gulussa fratribus morbo absumptis. is Adherbalem et 7.1
Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Masta-
nabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina
erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos
suos domi habuit. 5